« Calogeri » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 034b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CALOGERI
CALOGERI, Monachi, præsertim senio et ætate venerandi. Tabularium Monasterii S. Savini
Levitanensis :
Congregatis sub Normam Benedicti Patris non mediocriter Calogeris.Perperam Cologeris edit. apud Marcam in Hist. Beneharn. pag. 805. Philippus Mazerius in Vita S. Petri Thomasii Patriarchæ Constantinopolitani n. 130 :
Et alii divisi ab Ecclesia, maxime Græci, et Calogeri eorum.Vita S. Severi Abbatis Agath. cap. 16 :
Adolescentiores Calogeri tam quotidiani operis, quam labore jejunii victi.Hist. Cortusiorum lib. 8, cap. 16 :
Ubi est Monasterium, in quo sunt Monachi 1500. Caloceri nominati. Καλογήρωνapud Græcos mentio passim occurrit, Palladium in Hist. Lausiaca cap. 20. Joann. Moschum cap. 27. in Vita S. Nili junioris pag. 16. in Vita S. Basilii junioris n. 20. apud Nicetam in Alexio lib. 3. n. 2. Anonymum de Locis Hierosol. cap. 14. Joannem Cananum pag. 191. in Historia Græco-Barb. Apollonii Tyrii pag. 19. et apud alios Scriptores, laudatos a Meursio. Καλογήρου epitheton Episcopo Thessalonicensi tribuit Palladius in Vita Chrysostomi pag. 26. Vide Steph. Paschasium in Disquisition. Francicis lib. 8. cap. 50. Ita Καλογραίας Moniales vocabant. Corona pretiosa :
Καλογρία, Monialis, μονάστρα.Joan. Cananus de Bello Constantinop. :
Οἱ δὲ Τουρϰοϰαλόγηροι τὰς Καλογραίας ἡμῶν ϰέρδος ϰαὶ ϰούρσος εὐεργεσίαν νὰ ἔχουν,Constantin. in Hist. Apollonii Tyrii :
Καὶ ϰονομάτην Καλογρία, ϰαὶ ϰόϐη τὰ μαλιάτης.
◊ Τουρϰοϰαλογήρους Monachos
Turcicos, qui vulgo Dervisii, vocat etiam Ducas cap. 21 :
Τουρϰοϰαλογήρους ἅπαντας πιϰρῷ θανάτῳ παρέδωϰεν.Cap. 42 :
Εἰσῆλθον ..... ἐν τῇ τῶν Μαγγάνωνῇ μονῇ Τουρϰοϰαλόγηροι.Idem Cananus :
Ἦλθεν ὁ Μύρσαῒτης ϰαὶ Πατριάρχης τῶν Τούρϰων μετὰ πενταϰοσίους Τουρϰοϰαλογήρους ἐπὶ ἡμιόνου ϰαθήμενος,etc. Adde pag. 193. 195. Vide Glossar. med. Græcit. col. 554.