« »
 
[]« Calopedes » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 034c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CALOPEDES
CALOPEDES, Calcei lignei, aut saltem calcei, quorum pars inferior lignea est, superior vero coriacea, Gall. Sabots vel Galoches. Buschius de Reformatione Monasteriorum apud Leibnitium tom. 2. Scriptor. Brunswic. pag. 818 :
Vides Judæum in foro seu ante ostium domus tuæ stantem, calceos, panes tuos, Calopedas et similia emere volentem.
Papias in cod. reg. 7609 : Calopediæ, Formæ sutorum dictæ a calo i. ligno, et pede. Gemma Gemmarum :
Calopes, quasi pes ligneus, Germ. ein holtzschuch ; Calopodium idem, oder ein trippe. Calopifex, ein holtzschumacher.
Vide Forcellinum in Calopodium.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Calopodes, Lignei subtales, in Glossis MSS. leg. subtalares.
P. Carpentier, 1766.
Calopedia, Bulla Innoc. VIII. ann. 1484. in Continuat. mag. Bullar. Rom. pag. 288. col. 1 :
Item statuerunt quod nullus in altari officians, vel celebranti assistens, portare præsumat chirothechas in manibus, neque Calopedia seu pativos (patinos) nemoreos in pedibus.
Calopodium, Escache Gallice, in Glossar. Lat. Gall. ex Cod. reg. 521.
L. Henschel, 1840–1850.
Calopides. Statut. eccles. Mogunt. ann. 1290. ap. Guden. in Cod. Diplom. vol. 1. pag. 910 :
Clerici nec portent Calopides corpus dominicum deferendo, vel ecclesias transeundo.
[]
P. Carpentier, 1766.
Kalopodes. Conradi Fabular. MS. :
Kalopodes, secundum quosdam sunt homines pedibus truncati, qui pro pedibus abscissis ligneos sibi faciunt pedes, a kalon quod est lignum, et pos quod est pes.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Calopodium, in Regesto Capituli Autissiod. 15. Decembris ann. 1460 :
Non portentur Calopodia in choro sub pœna distributionum unius diei.
Statuta MSS. Capituli S. Audomari :
Item inhibemus ne aliquis deambulet per chorum cum Calopodiis, sive patinis ferratis, vel non ferratis, dum horæ cantantur.
Buschius apud Leibnit. tom. jam laudato pag. 913 :
Portavi ergo Calopodia sua, et libenter etiam portassem pelliceum suum. Καλοπόδιον
vel ϰαλόπους Græcis pes ligneus est seu forma lignea, qua sutores utuntur in calceis faciendis, unde forsitan origo vocis Galoche. Vide Menagium ad hanc vocem, et Cangium nostrum ad vocem Gallica.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Calopeta, Calopodiis seu ligneis calceis indutus. Acta SS. Aprilis tom. 2. pag. 469. in Vita S. Guillelmi Polit. :
Quo se verteret infelix non videbat, inter acuta cornua, ob scintillantes oculos, ad virulenta guttura sub rapacibus, contra Calopetas monstrorum plantas, etc.
L. Favre, 1883–1887.
Turci quorum unus super corda in altum pretenta nudis pedibus ac cum Calopedibus ac cultellis sub pedibus ligatis cum omnium magna admiratione ambulavit (Diar. Burchard. ed. Thuasne, II. 184. an. 1494).