![[]](img/image.png)
CALVUS, f. Callidus, cavillosus, fraudulentus, Gall. Rusé, trompeur. Ottoboni
Scribæ Annal. Genuens. lib. 3. ann. 1195 :
Contigit autem quod, quia Imperator Calvas occasiones quærendo, et simulando se velle adimplere, quæ Januensi promiserat civitati, dicendo quod, quando videret Potestatem Januæ....omnia quæ promiserat, in integrum adimpleret.
P. , 1766.
◊ Tritum est adagium :
Calva est occasio ; cujus etiam mentio fit in Reg. visitat. Odon.
archiep. Rotomag. ex Cod. reg. 1245. fol. 101. v° : Prior Ulterioris portus parum sequebatur claustrum, nimis equitabat quærendo occasiones Calvas.Vide Adagia Erasmi.