« »
 
[]« Camaradum » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 038b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CAMARADUM
CAMARADUM. Epistola Adriani PP. ad Carolum Magnum in Codice Carolino Epist. 61 :
De Camarado autem, quod est hypocartosa, ad renovandum in Basilica B. Petri Apostoli, nutritoris vestri, prius nobis unum dirigite Magistrum, qui considerare debeat ipsum lignamen, quod ibidem necesse fuerit, ut sicut antiquitus fuit, ita valeat renovari.
Infra :
De ipso lignamine, quod in prædicto hypocartosin, hoc est, Camarado necesse fuerit.
Est autem hypocartosis, tectorium, sive crusta, qua parietes et cameræ inducuntur. Gloss. Græco-Lat. : ὐποχάρτωσις, Tectoria. De hujus vocis notione ac etymo nonnulla habet Salmasius ad Vopiscum pag. 293. De Tectorio opere egit Vitruvius lib. 2. cap. 4. 8. lib. 5. cap. 10. lib. 7. cap. 3. Accipitur porro hoc loco Hypocartosis, pro ipso ligneo fornice et ipsa concameratione, inducta, aut inducenda : cujusmodi ejus fabrica describitur a Vitruvio dicto cap. 3. Est igitur Camaradum, pro Camaratum. Ab eodem fonte ϰαμάρδαν vocarunt Græci recentiores tentorium, quod in modum cameræ, seu fornicis, arcuatum sit : qua voce utuntur Leo in Tacticis cap. 10. § 12. cap. 20. § 194. et Mauricius lib. 5. cap. 3. Unde nostri Camarades, Hispani Camarada, vulgo vocant milites, qui sub eodem tecto, aut tentorio, et in eadem camara degunt.