« Camarlentus » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 038c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CAMARLENTUS
CAMARLENTUS, Camerlentus, ut Camarlengus. Memoriale anni 1400. apud Marten.
tom. 1. Anecdot. col. 1660 :
Scribatur istis qui sunt de consilio illustrissimi Domini Regis Siciliæ.... Item, nobili viro de Crudillis Consiliario et Camarlento. Item, nobili Domino de Apulia Consiliario et Camarlento.Infra legitur Camerlentus et decies repetitur vox Camarlentus vel Camerlentus, semper præposita voce Consiliarius ; at ubi habetur Consiliarius, non semper adjungitur Camarlentus, ex quo conficitur plures fuisse Consiliarios, quam Camarlentos, atque duplici voce non eamdem, sed diversam significari dignitatem.