« 1 campania » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 058b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CAMPANIA1
1. CAMPANIA, Campestris locus, planus, Italis Campagna, Gall. Campagne. Gloss.
Lat. Græc. :
Campania, πεδιάς.Innocentius Gromaticus de Casis litterar. :
Nigriores terras invenies, si in Campaniis fuerit. Campanea loca,apud eumdem. Campanea Placentina, apud Ruffinum Monachum Cœnobii S. Sabini. Gregor. Turon. lib. 7. Hist. cap. 35 :
Omnisque phalanga in suburbana urbis Campania castra metata est.Idem de Vitis Patrum cap. 7 :
In Campania illa, quæ a parte Aquilonis habetur haud procul a castro.Visio sancti Baronti num. 18 :
Descendimus in amœnam Campaniam.Otto Frising. lib 1. de Gest. Friderici cap. 31 :
Maximam venationis copiam habente, sed vomere ac rastro pæne experte Campania.Charta ann. 846. in Tabulario Abb. Belliloci in Lemovicib. num. 49 :
Cedimus quoque similiter in illa Campania campum unum, et habet fines de uno latere, etc.Præceptum Carlomanni ann. 884. apud Mabill. Diplom. pag. 550 :
Sunt autem nomina vel situs ipsarum rerum vel villarum ad ipsos servos Dei pertinentium, in primis mansella in gyro MonasteriiEadem habentur in Confirmatione bonorum ejusdem Monasterii ann. 874. apud Acherium Spicil. tom. 2. pag. 588.(S. Germani Autissiod.)sita, et omnes clausi, indominicati, scilicet ille qui adhæret Monasterio, et Campaniæ, plantæ, habundantia, etc.
P. , 1766.
◊ Champaigne, eadem
notione, in Lit. remiss. ann. 1450. ex Reg. 186. Chartoph. reg. ch. 35 : Le suppliant entra sur aucuns héritaiges de son pere environ une Champaigne, nommée le Loup pendu.
Campaniæ nomen Romani olim isti Italiæ regioni, quæ Neapolim et Capuam habet, attribuere,
quod plana sit et campestris, uti scribunt Eustathius ad Dionys. Strabo lib. 5. vetus
Interpres Horatii, Festus, et alii. Sic in Gallia, isti Belgicæ parti, quæ Remos et
Catalaunum continet, Campaniæ appellationem inditam constat post Francorum
adventum, eadem de causa, ut et aliis aliquot regionibus planis. Hinc
Campania Remensis, appellatur, apud eumdem Gregorium Turonens. lib. 4. Hist. cap. 17. lib. 5. cap.
19. Aimoinum lib. 3. cap. 12. 15. 82. in Vita S. Silvini Episcopi num. 12. et in alia
Charta Alcuini apud Mabillonium tom. 5. pag. 177. in vita S. Basoli cap. 2. etc. Vide
Marlotum in Remensi Metropoli lib. 2. cap. 34. Campus magnus Remensis, apud
Theganum cap. 16.
Campania Tullensis, apud Fredegar. Schol. cap. 38. Aimoin. lib. 3. cap. 98.
Campania Catalaunensis, apud eumdem Aimoinum lib. 4. cap. 1.
Campania Vocladensis, in Collect. Hist. apud Canisium tom. 2. Antiq. lect.
Campania Arciacensis, apud Fredeg. cap. 19.
Campania Maciacensis, apud Aimoinum lib. 3. cap. 87.
P. , 1766.
◊ Apud Aimoin. loco
laudato legebatur, Marciacensis ; quod emendat D. Bouquet tom. 3. Collect.
Histor. Franc. pag. 109. legitque ex Codd. Mss. ut apud Fredeg. Arciacensis.Campania Cordubensis, apud Eulogium lib. 2. MS. Memorial. SS. cap. 9.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Campania, nude, Liguria dicitur a planitie camporum, apud Eddium in Vita S. Wilfridi Episc.
cap. 27. uti post Valesium probat Mabillonius in Actis SS. Benedict. sæc. 4. part. 1. pag.
675. et 691.Campanea, pro Campania, occurrit non semel in Historia Cortusiorum, et apud Albertinum Mussatum.