« »
 
[]« Campellus » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 059c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CAMPELLUS
CAMPELLUS, Campicellus, Campulus, Gall. Champeau. Concil. Aurelian. IV. can. 18 :
In Campellis, vel in vineolis.
Charta Hugonis D. de Oysi, Castellani Cameracensis, in Tabulario Abbatiæ Montis S. Martini :
Campellos quoque quosdam, antequam censura ista facta fuerat, emerat sibi præfata Ecclesia in territorio de Hargival... in his Campellis a quocunque culti sint.
Vita sancti Amati Abb. cap. 7 :
Abscisso nemore, Campellum fecit.
Hinc locus ita dictus Parisiis, ubi commune cœmeterium fuit. Will. Brito lib. 1. Philipp. :
Parisiis locus est, Campellos nomine dicunt,
In quo communi tumulantur corpora jure,
Quotquot defungi vita contingit in urbe.
Occurrit apud Mabillonium tom. 3. Analect. pag. 122. et in Cod. MS. Irminonis Abb. San-German. fol. 60. verso col. 1. Brev. XI. init. Guerard. pag. 119. Vide Rigordum ann. 1180. 1183. Prez Champeaux, in Consuetud. Santon. art. 15. Vide Probat. Hist. Bressensis pag. 231.
P. Carpentier, 1766.
Charta ann. 873. tom. 8. Collect. Histor. Franc. pag. 644 :
Et in Banniolo quartas tres et dimidiam, et Campellos quinque, et de prato arpennos quatuor cum silvis.
Nostris Champelet, et Picardis Campelet. Chartul. Thenol. ann. 1301. ex Cod. reg. 5649. fol. 114. r° :
Item un petit Champelet à la Coinche, qui fut monsignour Jossier.
Reg. Corb. 13. sign. Habacuc ad ann. 1511. fol. 117. v° :
Ung Campelet de terre contenant deux journeaulx et demi, ou environ.
Semel et iterum ibidem occurrit.
Campicellus, apud Innocentium Gromaticum de Casis literar. :
Sub se autem Campicellum habens.