« Campestratus » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 060a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CAMPESTRATUS
CAMPESTRATUS, Campestribus succinctus. Sunt autem Campestria succinctoria, quibus ii,
qui in campo contendunt, genitalia tantum operiunt : hæc et περιζώματα dicuntur. Ita
Papias ex Isidor. Origin. lib. 19. cap. 22. sect. 5. Campestria, Lumbaria sive
precinctoria, in Glossar. cod. reg. 7644. S. Augustinus lib. 14.
de Civit. Dei cap. 17 :
Campestria Latinum quidem verbum est, sed ex eo dictum, quod juvenes, qui nudi exercebantur in campo, pudenda operiebant : unde, qui ita succincti sunt, Campestratos vulgus appellat.Luithprandus lib. 6. cap. 4 :
Adducti sunt duo pueri nudi, sed Campestrati, id est, succinctoria habentes.Joannes Sarisberiensis lib. 8. Policrat. cap. 12 :
Ille nunc utitur penula, nunc Campestri, etc.Vide lib. 4. Miscellaneorum Baluzii pag. 418.