« »
 
[]« Campigenare » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 060c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CAMPIGENARE
CAMPIGENARE, Postrema vox Abbatis, qua veneficum quemdam Campo nomine moriens affatus est, ut ei veneficii crimen exprobraret. Gregorii monachi Chron. Farfense, apud Murator. tom. 2. part. 2. col. 458 :
Suspirans voce qua poterat, allocutus est Camponem, dixitque : Campigenans Campo, male quam me Campigenasti ; statimque exspiravit.
Allusio est ad ipsum nomen Campo, ac fortassis ad Campigenos, qui Vegetio lib. 2. cap. 7. sunt
Antesignani, ideo sic nominati, quia eorum opera atque virtute exercitii genus crescit in campo.