« »
 
[]« 4 cancer » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 081b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CANCER3
4. CANCER, Machina bellica. Chronicon Colmariense ann. 1300 :
Expugnavit Rex hanc civitatem per duo vasa (instrumenta) concava, quæ faciebant artifices sapientes. Unum vas Cattus vocabatur, aliud Cancer. Erant hæc vasa longa, quadrata, ex omni parte laterum clausa : versus terram nullum munimen habebant, sed versus cœlum de tabulis fortibus ac spissis tectum, machinarum lapides minime metuebat, etc.
Infra :
Fuit Cancer instrumentum magnum forte, pariter et ponderosum. In eo erat trabs magna, pariter longa, in una parte grossa, in altera parva. In grossiori parte, sive in capite, fuit ferro forti circumdata, et in fronte ipsius Cancri fortissime colligata. Trabs hæc super quædam instrumenta jacuit, quod faciliter moveretur. Hic Cancer cum ad murum pervenisset, et octo in circulos, qui in trabe erant, funes immisissent, ex paucis ictibus pro magna parte cadere coegerunt.
Mox :
Ex parte terræ fuerunt obsessi per Cattum atque Cancrum : quia solus Cancer, quingentos homines occupabat.
In Consuetudine Baionensi, Escrevisse pro specie armorum usurpatur. Ita nostri Cancros vocant, etc.
P. Carpentier, 1766.
Escrevisse, Armaturæ species, eadem quæ Scamma 1. Lit. remiss. ann. 1470. in Reg. 195. Chartoph. reg. ch. 461 :
Le suppliant frapa icellui Tarraise d'une petite fourchete ferrée deux ou trois coups : mais il ne lui fit quelque playe, ne ouverture, à l'occasion que ledit Tarraise estoit armé soubz son vestement d'une armeure, nommée Escrevisse. Crevisse,
mendose, in aliis ann. 1482. ex Reg. 207. ch. 291 :
Icellui Aubry se arma d'une Crevisse, d'un arc, de cinq fleches et d'un braquemart.