« »
 
[]« Cancrizare » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 081c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CANCRIZARE
CANCRIZARE, Rolandinus Patavin. de Factis in Marchia Tarvisina lib. 5. cap. 21. apud Muratorium tom. 8. col. 249 :
Et quia scivit (Fridericus II. Imperator) [] quod antiqui Magnates respiciebant Ascendens, cum volebant condere civitates, et faciebant ipsimet urvum cum aratro, quo circumdabant civitates, unde dictæ sunt urbes, incœpit et ipse disignare hanc suam novam civitatem (Victoriam) signo Arietis ascendente : tum quia signum est Martis, qui dicitur Deus belli ; tum quia erat Libræ ascendenti contrarium in occasum, quod est signum Veneris, qui planeta Parmæ dicitur, et esse fortuna ejus. Quasi per hoc forsitan cogitaret, quod Parmensium fortuna, qui oppositi erant ei tenderet in occasum : in Astrologis namque et iis qui subtilitatem astrologicam imitantur, primum operanti et septimum adversario datur. Sed puto quod non notavit quartum ab Ascendente fuisse Cancrum : quartum enim ædificia, domos et civitates designat, et sic civitas sub tali Ascendente incœpta Cancrizare debebat ;
id est, Retrorsum ire ad instar cancrorum, metaphorice, Minui, in pejorem conditionem vel occasum vergere : quod accidit novæ urbi Victoriæ, quæ non ita post capta et spoliata recessit more Cancri, uti narrat idem Rolandinus ibid. cap. 22. Vide Cancerare.