« »
 
CANDIDATUS 1, CANDIDATUS 2.
[]« 1 candidatus » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 084c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CANDIDATUS1
1. CANDIDATUS : Λευχείμων, in Gloss. Lat. Gr. Dignitas Palatina, æque ac militaris, instituta primum a Gordiano seniore, qui selectos ex Scholarium classe quosdam ex valentioribus, quique animo ac corporis robore cæteris præstabant, in peculiarem scholam, seu cohortem conjecit, eosque Candidatos vocavit, quod fortassis quidpiam candidi in vestibus, vel armaturis deferrent. S. Hieronymus, ubi de Nepotiano :
Quid in Palatii militia sub chlamyde, et Candenti lineo, corpus ejus cilicio tritum sit.
Ausonius :
... Cum jam succinctus amictu
Per Ligurum populos solito succinctior ires,
Atque inter Niveas alte veherere cohortes.
Ita Claudianus in 4. Consul. Honorii,
Niveas cohortes militum
dixit. Duplex autem fuit Candidatorum cohors : prior Seniorum dicta, quia a Gordiano seniore, altera Juniorum, quia a Gordiano juniore inventa, uti discere est ex Chronico [] Alexandr. pag. 628. et 630. et Cedreno pag. 257.
Militabant vero Candidati in ipso Palatio, atque adeo ad Imperatoris custodiam adhibiti, perinde ac Scholares, e quorum classe censebantur : id enim colligi datur ex leg. 5. C. Qui militare poss. lib. 12. adeo ut Candidatus, adhuc esset Scholaris, et in eorum numero, qui binas militias simul compositas, et sociali nexas consortio retinere poterant. Unde diserte auctor Chronici Alexandr. ait Candidatos obtinuisse scholam. Procopius lib. 3. de Bello Goth. :
Ἦν δὲ οὗτος ἀνὴρ Βασιλέως μὲν Ἰουστινιανοῦ δορύφορος, ἐπεὶ ἐς τοὺς ϰαλουμένους Κανδιδάτους τελῶν ἔτυχε.
Corippus lib. 3. de Laudib. Justini lib. 3. vers. 158 :
Ornata est Augusta domus, jussuqne regentis
Acciti proceres omnes, Scholaque Palati est
Jussa suis astare locis : jamque ordine certo
Turba Decanorum, Cursorum, in Rebus agentum,
Cumque Palatinis stans Candida turba Tribunis,
Et Protectorum numerus mandante Magistro, etc.
Luitprandus lib. 3. Rerum in Europa gestarum cap. 5 :
Turba post hos immensa vocatur, Protospathariorum, Spathariorum, Candidatorum.
Candidatos Constantii S. Hieronymus in Vita S. Hilarionis, ut Juliani et Valentis Imperatorum asseclas et custodes non semel habet Ammianus lib. 25. et 31. Vide Alcuinum Epist. 111. etc.
Candidatorum vero cohors summæ fuit et præcipuæ in Palatio dignitatis, et prærogativæ : nec in eam admissi, nisi qui genere, opibus, et animo cæteris præcellerent. Hinc passim legimus in ea militasse viros primarios. Victor Tunnensis in Chron. tradit, Justinianum Justini Imp. nepotem Candidati militia functum. Nicephorus CP. in Brev. 20. 1. Edit. Vitulinum quemdam refert, hominem dignitate et opibus illustrem, Candidati pariter munere insignem fuisse. Leo Ost. lib. 2. Chr. Casin. cap. 68. auctor est, Arduinum nobilem Mediolanensem, auro oblato non modico, a Docæano Præfecto Italiæ, seu potius ab Imperatore CPol.
Candidati honore donatum, et quibusdam Apuliæ oppidis præfectum esse.
Ex eorum classe delectos copiarum et exercituum duces docent Synaxaria ad 31. Julii in Vita S. Eudocimi, ut et Legatos ad Principes, Annales veteres Francorum ann. 804. Joan. VIII. PP. Epist. 169. et Guillelm. Biblioth. in Hadriano II. pag. 228. 229. Adde Senatorem lib. 1. Epist. 4. Ammianum lib. 15. Passionem S. Caloceri Mart. num. 11. etc.
Sed dubitari potest, an Gordianus senior Candidatorum nomen primus invenerit, vel certe cohortem aut scholam ; cum pro certo constet, Candidatos in Palatio longe ante militasse, et a Vegetio Candidatos simplares et duplares recenseri, et in Antiquis Inscriptionibus, apud Gruterum, Candidati Augustorum Cæsarum, Imperatorum occurrant. Sane non desunt, qui ita universim tunc dictos milites censent apud Romanos, quod in prælium ituri, aut pugnaturi album paludamentum aut purpureum induere solerent : quod testatur Valerius Maximus lib. 1. ubi de Crasso. Tradit præterea Suetonius in Domitiano cap. 12. indigne tulisse eumdem Domitianum, generum fratris habuisse albatos ministros.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Aliud sonare videtur vox Candidatus in Vita S. Athanasii Episc. Neapol. apud Murator. tom. 2. part. 2. col. 1062 :
Si vult, ut non persequar eum, rejecto Candidatorum tegmine, monachicum indumentum assumat, mihique Ecclesiam[] ad ordinandam sponte relinquat.
Verba sunt Sergii Ducis Neapolitani S. Athanasium persequentis. Cl. Editori Candidatorum tegmen sumi videtur pro veste aut dignitate Episcopali ; addit tamen, quod si quis cum Baronio legere malit Candidatorum regimine, per Candidatos intelligi posse Clericos in ministerio sacro candidis vestibus indutos, quos regebat S. Athanasius, utpote eorum Episcopus.
[]« 2 candidatus » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 085b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CANDIDATUS2
2. CANDIDATUS, Petitor, rogator, metaphora ducta a magistratuum Candidatis. Candidatus Dei, apud Tertullianum, qui baptismum petit. Commodianus instr. 65 :
Donasti de lacrimis, Candidatus ille ingratis
Oppressus usuris deplorat factus egenus.