« 1 candidatus » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 084c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CANDIDATUS1
1. CANDIDATUS :
Λευχείμων, in Gloss. Lat. Gr. Dignitas Palatina, æque ac militaris, instituta primum a Gordiano seniore, qui selectos ex Scholarium classe quosdam ex valentioribus, quique animo ac corporis robore cæteris præstabant, in peculiarem scholam, seu cohortem conjecit, eosque Candidatos vocavit, quod fortassis quidpiam candidi in vestibus, vel armaturis deferrent. S. Hieronymus, ubi de Nepotiano :
Quid in Palatii militia sub chlamyde, et Candenti lineo, corpus ejus cilicio tritum sit.Ausonius :
Ita Claudianus in 4. Consul. Honorii,... Cum jam succinctus amictuPer Ligurum populos solito succinctior ires,Atque inter Niveas alte veherere cohortes.
Niveas cohortes militumdixit. Duplex autem fuit Candidatorum cohors : prior Seniorum dicta, quia a Gordiano seniore, altera Juniorum, quia a Gordiano juniore inventa, uti discere est ex Chronico Alexandr. pag. 628. et 630. et Cedreno pag. 257.
◊ Militabant vero Candidati in ipso Palatio, atque
adeo ad Imperatoris custodiam adhibiti, perinde ac Scholares, e quorum classe
censebantur : id enim colligi datur ex leg. 5. C. Qui militare poss. lib. 12. adeo ut
Candidatus, adhuc esset Scholaris, et in eorum numero, qui binas
militias simul compositas, et sociali nexas consortio retinere poterant. Unde
diserte auctor Chronici Alexandr. ait Candidatos obtinuisse scholam. Procopius lib. 3. de
Bello Goth. :
Ἦν δὲ οὗτος ἀνὴρ Βασιλέως μὲν Ἰουστινιανοῦ δορύφορος, ἐπεὶ ἐς τοὺς ϰαλουμένους Κανδιδάτους τελῶν ἔτυχε.Corippus lib. 3. de Laudib. Justini lib. 3. vers. 158 :
Ornata est Augusta domus, jussuqne regentisAcciti proceres omnes, Scholaque Palati estJussa suis astare locis : jamque ordine certoTurba Decanorum, Cursorum, in Rebus agentum,Cumque Palatinis stans Candida turba Tribunis,Et Protectorum numerus mandante Magistro, etc.
◊ Luitprandus lib. 3. Rerum in Europa gestarum cap. 5 :
Turba post hos immensa vocatur, Protospathariorum, Spathariorum, Candidatorum.Candidatos Constantii S. Hieronymus in Vita S. Hilarionis, ut Juliani et Valentis Imperatorum asseclas et custodes non semel habet Ammianus lib. 25. et 31. Vide Alcuinum Epist. 111. etc.
Candidatorum vero cohors summæ fuit et præcipuæ in Palatio dignitatis, et prærogativæ : nec in
eam admissi, nisi qui genere, opibus, et animo cæteris præcellerent. Hinc passim legimus
in ea militasse viros primarios. Victor Tunnensis in Chron. tradit, Justinianum Justini
Imp. nepotem Candidati militia functum. Nicephorus CP. in Brev. 20. 1. Edit.
Vitulinum quemdam refert, hominem dignitate et opibus illustrem, Candidati pariter munere
insignem fuisse. Leo Ost. lib. 2. Chr. Casin. cap. 68. auctor est, Arduinum nobilem
Mediolanensem, auro oblato non modico, a Docæano Præfecto Italiæ, seu potius ab
Imperatore CPol.
Candidati honore donatum, et quibusdam Apuliæ oppidis præfectum esse.Ex eorum classe delectos copiarum et exercituum duces docent Synaxaria ad 31. Julii in Vita S. Eudocimi, ut et Legatos ad Principes, Annales veteres Francorum ann. 804. Joan. VIII. PP. Epist. 169. et Guillelm. Biblioth. in Hadriano II. pag. 228. 229. Adde Senatorem lib. 1. Epist. 4. Ammianum lib. 15. Passionem S. Caloceri Mart. num. 11. etc.
◊ Sed dubitari potest, an Gordianus senior Candidatorum
nomen primus invenerit, vel certe cohortem aut scholam ; cum pro certo constet,
Candidatos in Palatio longe ante militasse, et a Vegetio Candidatos simplares
et duplares recenseri, et in Antiquis Inscriptionibus, apud Gruterum, Candidati
Augustorum Cæsarum, Imperatorum occurrant. Sane non desunt, qui ita universim tunc
dictos milites censent apud Romanos, quod in prælium ituri, aut pugnaturi album
paludamentum aut purpureum induere solerent : quod testatur Valerius Maximus lib. 1. ubi
de Crasso. Tradit præterea Suetonius in Domitiano cap. 12. indigne tulisse eumdem
Domitianum, generum fratris habuisse albatos ministros.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
◊ Aliud
sonare videtur vox Candidatus in Vita S. Athanasii Episc. Neapol. apud Murator. tom. 2.
part. 2. col. 1062 : Si vult, ut non persequar eum, rejecto Candidatorum tegmine, monachicum indumentum assumat, mihique Ecclesiam ad ordinandam sponte relinquat.Verba sunt Sergii Ducis Neapolitani S. Athanasium persequentis. Cl. Editori Candidatorum tegmen sumi videtur pro veste aut dignitate Episcopali ; addit tamen, quod si quis cum Baronio legere malit Candidatorum regimine, per Candidatos intelligi posse Clericos in ministerio sacro candidis vestibus indutos, quos regebat S. Athanasius, utpote eorum Episcopus.