« 2 canere » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 086b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CANERE2
2. CANERE, dicitur de litteris quippiam continentibus et indicantibus qualiter etiamnum
dicimus :
Que chante ce livre, Quid canit,hoc est, quid complectitur hic liber ? Commentatio Foulcherii Canonici Lemovic. inter Fragm. Hist. Stephanotii tom. 2 :
Anno 1519. die sabbati 21. Octob. Officiarii regii cum nuntiis venerunt, alias litteras regias deferentes, quibus Canebatur, quod non tenueramus computum mittendi privilegium eligendi, ex quo idem Rex male contentabatur.Thegan. Vit. Ludov. Pii cap. 28 :
Etih, qui erat timidus super omnes homines. Sic enim Cecinerunt ei domestici sui, ut aliquando pedem foris sepe ponere ausus non fuisset.