« Caniclinus » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 087a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CANICLINUS
CANICLINUS, Dignitas Palatina in Aula CP. qua qui insignitus erat, ὁ
ἐπὶ ϰανιϰλείου dicitur Scriptoribus Byzantinis. Sic autem appellatus, uti
censet Alemannus, quia penes eum esset vas, in quo asservabatur sacrum Encaustum, quo
Imperatores diplomata vel epistolas subscribebant, Caniculus appellatum, quod
caniculi formam, effigiemque præ se ferret. At Salmasius ad Solinum Caniculum a
ϰανοῦν deducit, voce, quæ in Glossis τρύϐλον et μαγίς vertitur,
unde Canistrum dictum. Ab Alemanni sententia non omnino abludit Anastasius in Notis
ad VIII. Synodum, dum ait, illius curæ demandatum fuisse atramentum, seu potius
rubramentum, ex quo Imperatores literas phœniceas exararent subscribendo. Erat autem vas
illud aureum, gemmis lapillisque distinctum, δοχεῖον ἐρυθροδάνου
διάλιθα χρύσεον, uti describitur a Niceta in Man. lib. 3. num. 4. id
est, Calamarium aureum margaritis et pretiosissimis gemmis insignitum, verbis utar
Petri Diaconi lib. 4. Chr. Casin. cap. 13. Χρυσιμένον σϰεῦος εἰς
τὰς βασιλιϰὰς ὑπογραφάς, Annæ Comnenæ lib. 2. Alexiad. Κανιϰλείων dicitur Gregentio pag. 201. Caniclinus Tyrio lib. 22. cap.
6. et Gunthero lib. 8. Ligurini. Sed errat Guntherus, qui Camerarium
interpretatur :
Neque enim diversus fuit ὁ ἑπὶ ϰανιϰλείου a Logotheta, uti pluribus docuimus ad Alexiadem pag. 378. ubi aliquammulta de hac dignitate congessimus. Vide Pachimer. lib. 8. cap. 32. lib. 9. cap. 24. et Glossar. med. Græcit. voce Κανίϰλειον col. 574. et Append. col. 92...... Tempore servus eodemArgolici Regis (Græci cognominis usuHic Caniclinus erat, nobis Camerarius idemEsse potest) domino secreta fraude parabatSanguinis insidlas.