« 2 canonizare » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 100c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CANONIZARE2
2. CANONIZARE, Approbare. Anonymus de Berengarii damnatione :
QuorumDecreta S. Stanislai Regis Hungariæ lib. 1. cap. 37 :(Conciliorum)nullum Romani Pontifices per se, sed per Legatos suos Canonizaverunt.
In hac sancta Synodo a venerabili Rege Ladislao statutum est, et universis Episcopis collaudatum et Canonizatum, ut Vigiliæ celebrentur B. Stephani Regis, etc.Eckeardus Minimus de Vita Notkeri Balbuli cap. 16 :
Eas, quæ socii et fratres ejus in eodem Monasterio S. Galli composuerant, omnia Canonizavit, videlicet hymnos, sequentias, tropos, etc. et totum autenticavit.Vita S. Gerlaci Eremitæ cap. 8 :
Grandia edidit volumina, quæ ab Eugenio Papa... Canonizata, et inter sacras Scripturas sunt commemorata.Ita Beletus de Divin. Offic. cap. 123. et Durandus lib. 5. Ration. cap. 2. n. 2. hanc vocem usurpant. Quod inde ortum videtur, quod sacri libri, vel certe sacræ Synodi, in Canonem, seu Ecclesiastica diptycha referrentur. Nam in V. Synodo legimus quatuor Synodos œcumenicas in sacra Ecclesiæ diptycha, quæ inter Missæ sacrificia legebantur, relatas, vel certe earum appellationes, quo universis innotesceret Ecclesiam illas amplexari. Sic τὰ ϰανωνιζόμενα βιϐλία dixit Athanasius ; τῇ ϰατὰ τὸ εὐαγγέλτον ἀϰριϐείᾳ ϰανονίζειν τὴν πολιτείαν, Basilius Magn. Scholiast. ad lib. 6. Synops. Basil. :
Τὰ παρὰ τῶν παλαιῶν ϰανονισθέντα ϰαὶ οἰϰονομηθέντα τὸν πατριάρχην δεῖ διαϰρίνειν.