« 1 cantabrum » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 101a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CANTABRUM1
1. CANTABRUM, Vexilli species apud Imperatores Romanos, cujus mentio est apud Minutium Felicem
in Octavio, et Tertullianum in Apol. cap. 16. et lib. ad Nation. cap. 12. quod quidem
nominis unde hauserint Romani, addubitant viri docti. Turnebus lib. 15. Adv. cap. 16.
legendum censet Contabrum, a conto : Baronius ann. 312. n. 33. a Cantabris Hispaniæ
populis, a quibus debellatis id genus vexilli habuerint : Jacobus Gothofredus aliter,
nescio an vere, hariolatur.
Cantabrarii, inter vexilliferos recensentur in leg. 2. Cod. Th. de Collegiat. 14.
7.