« 1 cantarium » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 103a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CANTARIUM1
1. CANTARIUM, Cantaro Italis et Neapolitanis, apud quos ita appellatur pondus 25.
librarum, quod apud Genuenses est 150. Occurrit apud Richardum de S. Germano in Chron.
pag. 1019. Sanutum lib. 2. part. 4. cap. 10. et alibi passim. Charta Friderici III. Regis
Sicil. ann. 1305. pro Mercatoribus Majoricens. :
De ponderatura vero mercium, quæ venduntur ad Cantarium, solvere debent usque ad erana duo et medium, et non plus.Vide Probat. Histor. nostræ Gallo-Byzantinæ pag. 12. Vide Cantare 7.