![[]](img/image.png)
CANTATORIUM, Romanis, ut auctor est Amalarius in Præfatione libri de Ordine Antiphonarii, est
liber Ecclesiasticus, quem Franci Graduale vocant, quia in Gradibus vel Analogio
reponitur. Ordo Roman. :
Subdiaconus vero, qui lecturus estAlibi :(Apostolum).... ascendit in ambonem, et legit.... Postquam legerit, Cantor cum Cantatorio ascendit, et dicit responsorium gradalem.
Postquam legerit, Cantor cum Cantatorio... solus inchoat responsorium.Ait denique, cum Pontifex, aut Sacerdos, ad altare procedit, a Bajulis Cantatorium et cætera vasa Ecclesiæ, quæ a primo Mansionario sumunt, deferri. Nec scio, an non etiam legendum sit Cantatorium apud Eckehardum Jun. de Casib. S. Galli cap. 4 :
Erat Romæ instrumentum quoddam et theca ad Antiphonarii authentici publicamVide Cantarium 2. et ap. Pertz. vol. 2. Script. pag. 102. not. 54.omnibus inspectionem repositorii, quod a cantu nominabant, Cantarium.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
◊ Aliud est
Cantatorium Monasterii S. Huberti in Ardenna, de quo nova Gall. Christ. col. 553.
et 862. Est enim MS. Codex ante 600. annos exaratus complectens veterem ejus Monasterii
historiam. Huic iste titulus est, Incipit liber qui Cantatorium dicitur. An ita
vocitatus fuerit ille codex, quod primum ad calcem Cantatorii, veterum codicum
more, fuisset exscriptus ?les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Cantatorium, Analogium, plutens, Gall. Pupitre, Aigle du Chœur. Rituale MS. S. Stephani
Tolosani : His peractis pergant ordine quo supra ad chorum, et in ingressus chori Cantor existens ante magnum Cantatorium incipit cantare antiphonam, Asperges me Domine ; et Sacerdos vadit ad aspergendum..... et finita antiphona in Cantatorio parvo dicit, etc.