« »
 
[]« Canterma » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 104b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CANTERMA
CANTERMA, Maleficii species, aut incantationis, unde forte nomen, susurrus magicus. Gregorius Magn. lib. 12. Ind. 7. Ep. 13 :
Maleficio, quod vulgo Canterma dicitur, quosdam didicit maculatos.
Ita MSS. præferunt. Vide an non legendum sit Canterina ; nam etiamnum Italis Canterini, Senensibus Cantarini dicuntur, qui crebro ac ultro cantant, vel incantant. Ita nostri olim Chanterres dicebant. Hugo de Villanova Poeta vetus :
Quant uns Chanterres vient entre gent henorée.
Alter Poeta vetus apud Borellum :
A son hostel se sied, si fit joyaux et liez
Un Chanterre il dit, d'Alexandre à ses piez.
Gloss. Lat. Græc. : Canturit, ψιθυρίζει. Alii putant scribendum Cantamina : nam ita Magorum incantationes vocat Apuleius in Apol. vi Cantaminum. Alibi :
Profluentem sanguinem sisti Cantamine. Magica Cantamina,
leg. 6. Cod. Th. de Malef. (9, 16.) Ita enim quidam legendum censent, pro Contamina, id est, [] consultationes :
Si quis magus, vel magicis Contaminibus adsuetus, qui Maleficus vulgi consuetudine nuncupatur, ut haruspex, aut ariolus, etc.
Ubi indubie legendum Cantaminibus, quidquid dicant viri docti, quod et voluit Tribonianus, qui in Cod. Just. carminibus, reposuit : nam in hac lege agitur de magis, non de iis, qui eos contabantur, aut consulebant, vel quos indago curiosior, seu divinandi curiositas tenebat, ut loquuntur lex 13. Cod. Th. de Hæret. (16, 5.) et lex 4. de Malefic. (9, 16.) Martianus Capella lib. 1 :
Jampridem quippe offensus Contamine movendorum, dedignatur Augur Pythius nuncupari.
Vide Lindenbrogium ad Ammiani lib. 16. pag. 52.