« »
 
[]« Canticum » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 105a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CANTICUM
CANTICUM, est vox cantantis in lætitiam, inquit Isidorus lib. 6. Orig. cap. 19. Ruffinus Aquileiensis in Psalmum 75 :
Psalmus est cum cessante voce pulsus tantum organi canentis auditur. Canticum est, cum cantantium chorus libertate sua utens, neque in consonum organi astrictus obsequium, hymno canoræ vocis tantum exultat.
Canticum Canticorum, propter excellentiam dicitur : ita enim Τελετὴν τῶν τελετῶν Eucharistiam vocat Dionysius Areop. Ἑορτὴν ἑορτῶν festum Resurrectionis, Gregorius Nazianzenus. Papias : CanticumCanticorum, Hebraice Sirasiti dictum, quod omnibus Canticis præferatur. Hebræis, םיךישח ךיש Sir Hasirim. Vide Isid. lib. 6. Orig. cap. 1. et 2. []
Cantica Graduum dicuntur xv. Psalmi, scilicet 119. 120. 121. 122. 123. 124. 125. 126. 127. 128. 129. 130. 131. 132. 133.
quia, inquit Eucherius, quindecim quondam gradibus ascendebatur in templum, atque ideo hi Psalmi xv. Cantici graduum inscriptione signantur, quod nos per quosdam profectus ad sublimia spiritalium rerum provectione perducant.
Vide S. Hilarium in Præfat. Comment. in Canticum Graduum.
Canticum Psalmi, est id quod, cum organum modulatur vox postea cantantis eloquitur. Ita Isidor. lib. 6. Orig. cap. 19. Ruffinus in Psalm. :
Canticum Psalmi, est cum choro ante constante humanæ cantationis hymno, ars organi consonantis aptatur, vocisque modulis præcinentis pari psalterio suavitate modulatur.
Vide S. Hilarium in Prologo ad Psalmos.