« »
 
[]« Cantilena rollandi » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 105b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CANTILENA
CANTILENA Rollandi, Clamor militaris, permistus exhortatione, inquit Sallustius, in procinctu pugnæ pronuntiari solitus, cujusmodi fuit veterum Gallorum barditus apud Tacitum de Morib. German. Erant enim in exercitu Cantatores, qui milites ad strenue se gerendum in præliis excitabant, et rerum præclare a summis ducibus gestarum exempla, præliaturis ob oculos ponebant, eaque decantabant. Leo in Tactic. :
Παραϰλήτορας, οἱ διὰ λόγων διεγσίροντες τὸν στρατὸν πρὸς τοὺς ἀγῶνας, οὓς οἱ πρὸ ἡμῶν νεώτεροι, ϰαί τῶν ἄλλων ταϰτιϰοὶ Ῥωμαιστὶ Καντάτορας ἐϰάλουν.
De ejusmodi Cantatoribus agit præterea idem Leo cap. 12. § 71. 72. 120. Willelmus Malmesbur. de Gestis Regum Anglorum lib. 3. et ex eo Albericus, Matthæus Paris, Matthæus Westmon. et alii ann. 1066. de Willelmo Notho ad prælium contra Haraldum sese apparante :
Tunc Cantilena Rollandi inchoata, ut Martium viri exemplum pugnaturos accenderet, inclamatoque Dei auxilio, prælium consertum, bellatumque acriter. Vacces ou Roman de Rou
MS. in Willelmo Notho, ubi de prælio Hastingensi :
Taillefer qui moult bien chantoit,
Sus un cheval qui tost alloit,
Devant eus alloit chantant,
De l'Allemaigne, et de Rollant,
Et d'Olivier, et des Vassaux,
Qui moururent en Rainschevaux.
De fabuloso Rolando, vide Turpinum, Willelm. Briton. lib. 3. Philipp. pag. 128. Ordericum Vital. lib. 7. pag. 646. Busbequium Ep. 3. Turcic. pag. 86. Edit. 1589. Galeotum Marium de Dictis et factis Mathiæ Regis Hungariæ cap. 12. et Dissertat. nostram 11. ad Joinvillam pag. 205. Nec omittendum videtur, quod scribit Hector Boethius lib. 15. Hist. Scotor. Joanni Francorum Regi conquerenti,
nullos modo se Rolandos aut Gavinos reperire
, unum ex majoribus natu, cujus aliquando virtus in juventa claruisset, respondisse, non defuturos Rolandos, si adsint Caroli.
L. Henschel, 1840–1850.
Cantilenarum libelli ap. Ekkehard. IV. de Cas. S. Galli cap. 3. Pertzio pag. 101. Cantilena Romana in Chron. Mettens. ibid. pag. 268. Vide Cantus.