« »
 
[]« Cantuarium » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 107a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CANTUARIUM
CANTUARIUM, Proventus beneficii, quod Cantuarium vocabant. Vide in Cantaria 1. Petrus Cantor lib. 1. Sum. Ms. cap. 96 :
Item consuetum est apud quosdam episcopos Cantuarium sacerdotis, quod habere solebat in ecclesia, minuere, et inde portionem quamdam assignare nepotibus vel aliis consanguineis suis ad impinguandos redditus eorum.
Ch. ann. 1481. ex Tabul. S. Urbani :
Super querelam, quæ inter Martinum abbatem S. Urbani et Petrum capellanum Joinvillæ super Cantuario Joinvillæ ecclesiæ diutius ventilata fuerit, .... statutum fuit.... quod sacerdos Joinvillæ pro Cantuario ecclesiæ duos modios annonagii..... singulis annis de cætero habebit. Cantuarie,
in ecclesia Bononiensi dicitur beneficium quod cantori assignatur. Vide supra Cantagium 2.