« »
 
[]« Canua » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 109a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CANUA
CANUA. Vita S. Eligii ab Audoeno scripta lib. 2. cap. 12 :
Unus ex famulis ejus Canuam cum qua camelum onerarium secum ducere consueverat, subito perdidit.
Et cap. 57. de homine rabioso :
Egestiones etiam ruderum, nec non et Canuam, si comprehendisset, avidissime edebat.
f. pro Canua legendum est Canna, arundo, et pro Ruderum posterioris exempli mallem Rudarum, id est, vicorum. Malim Canva pro Canava, (conf. Canvum.) Quod spectat ad sequentem Græcam vocem χανούα, corrupta est pro χαναῦα vel χανωῦα ab Hebraico Chanava, Placenta, laganum. Jerem. in versione [] lxx. 7. 18 :
Οἱ υἱοὶ αὐτῶν συλλέγουσι ξύλα, ϰαὶ οἱ πατέρες αὐτῶν ϰαίουσι πῦρ, ϰαὶ αἱ γυναῖϰες τρίϐουσι σταῖς, τοῦ αὐτῶν ποιῆσαι ϰαυῶνας τῇ στρατιᾷ τοῦ οὐρανοῦ. Filii eorum colligunt ligna, et patres eorum succendunt ignem, et mulieres eorum terunt similam, ut faciant placentas militiæ cœli.
Aliud videtur vox Χανούα, quæ habetur in VII. Synodo Act. 6 :
Καὶ ἐξ ἀλεύρου χανούας τῇ στρατιᾷ τοῦ οὐρανοῦ οἱ τῶν Εϐραίῶν εἰδωλολατρήσαντες προσέφερον.
Ubi interpres laganam reddidit.