« »
 
[]« Capabilis » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 113b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CAPABILIS
CAPABILIS, Incapabilis. Beda lib. de Ortogr. :
Capax, qui facile capit. Capabilis, qui facile capitur.
Est igitur Capabilis, qui capi et comprehendi potest : e contrario, Incapabilis, incomprehensibilis. Gloss. Græc. Lat. ἀχώρητος, Incapabilis. Voces sunt Arianis familiares. Sanctus Augustinus libro tertio contra Maximin. :
Aisti de filio : Vidit ergo Patrem, sed Incapabilem : nec attendis, quia etsi vidit Incapabilem, quem, sicut putas, capere non potuit ; non tamen invisibilem, quem videre potuit. Tu autem nobiscum non de Capabili et Incapabili.... disputabas.
Idem Serm. 6. de Sanctis :
Ligavimus Incapabilem 'filum virginitatis.
Facundus Hermianensis lib. 1. cap. 4 :
Qui ergo concedunt, quia Deum Virgo genuit, quod Incapabile est, etc.
Ita vocem Capabilis ea notione usurpavit Goldscherus Monachus in Vita S. Valerii Episcopi Trevirensis num. 7 :
Ut ... ad agnoscendam Dei veritatem Capabilem aperiret sensum.
Eadem verba habentur in Vita S. Eucherii Episcopi Trevir. apud Bosquetum. Paulinus Aquileiensis in Epist. ad Carolum Mag. præfixa lib. 1. contra Felicem Urgelitanum :
Hujus nimirum rejecta pestis fellivomæ amaritudinis crapula, Capabilia mei stomachi refrigerasse receptacula modo mirabili contemplatæ facie suffusus venustatis rubor declarat.
Rupertus lib. 10. de Divin. Offic. cap. 10 :
Constat igitur, quod Spiritus sanctus humanæ animæ Capabilis sit, ejusque penetret interiora, ut pote quam illa bibit, id est, in interiora suæ substantiæ recipit.
Ibid. cap. 20 :
Capabilis enim, ut superius jam dictum est, humano vel angelico spiritu, Spiritus sanctus est.
Atque inde Galli nostri vocem Capable hauserunt cum de viro docto verba faciunt, ut qui facile scientias capiat ac comprehendat. Gaufredus Autissiod. in Cantica Cant lib. 1 :
Hoc speculum fabricatur .... quod ut Capabilius fiat, etc.