« »
 
[]« Capdolium » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 115b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CAPDOLIUM
CAPDOLIUM, Capdulium, Domus feudi præcipua, castrum, sic appellatum apud Aquitanos, quasi Capitolium, inquit Dominicus lib. de Prærogat. alodior. cap. 2. num. 2 :
La maison principale appellée vulgairement Capdeulh,
in Consuetud. S. Severi tit. 12. art. 26. Aquensi tit. 2. art. 8. 9. et Beneharnensi tit. 10. art. 6. tit. 38. art. 7. tit. 44. art. 11. Regestum Constabulariæ Burdegalens. fol. 102 :
Fecit pariagium in tota terra sua cum domino de Salis in hunc modum, quod dictus Guillelmus retentis sibi Capdolio, decima, vineis, etc. dabat D. Regi medium pro indiviso totius terræ suæ.
Charta Comitis Rutenensis pro Dom. Severaci :
Salvo tamen et sibi retento homagio ac recognitione fortalitii, Capdulii, sive donjon dicti castri antiqua, quod nobis, etc.