« 4 capella » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 117c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CAPELLA04
4. CAPELLA, Cancellaria : ita vero dicta quod in Capella Principis, seu Oratorio Archivum,
diplomata et regni monumenta olim, ut hodie, asservarentur. In Francia enim Chartarum,
Regiarum, ut vocant, Thesaurus, in sacra Capella Parisiensi etiamnum
asservatur. Concil. Francoford. ann. 794. cap. 3 :
Unde tres breves ex hoc capitulo uno tenore conscriptos fieri præcepit, unum in palatio retinendum, alterum, etc. Tertium vero in sacri palatii Capella recondendum fieri jussit.Id de Anglia perinde observat Spelmannus, ubi Archivum æque Regium in Capella, a munere Capella Rotulorum appellata custoditur. Ita Skenæus in Legibus Baron. Scoticor. cap. 53. § 6. Capellam, Cancellariam Regiam interpretatur. Statuta Davidis II. Regis Scotiæ cap. 41 :
Literæ, quæ emanarunt de Capella Regis.Hinc qui describendis regiis publicisve instrumentis addicebantur, Capellani vulgo jam olim audiebant, uti mox observabimus. Vide Prynneum in Libert. Angl. tom. 1. pag. 1248. Hinc
P. , 1766.
Capella, Arca, in qua literæ regiæ asservantur. Inventar. Ms. ann. 1361 : Item sunt in quodam coffrinello sive Capella xv. litteræ in Græco scriptæ, tam in pergameno quam in papiro, etc.]