« 1 capellina » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 123b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CAPELLINA1
1. CAPELLINA, Sertum precatoriorum globulorum, quibus Deiparam salutamus, vulgo Rosarium,
Italis, Capellina, Gallis Chapelet. Occurrit in Vita B. Justinæ de Aretio
num. 5. Rosarii vero, uti vocant, seu recitationis Dominicæ orationis, et
Salutationis Angelicæ ad statos calculorum seu globulorum numeros origo, non alia est,
quam ex pœnitentiis monasticis, vel etiam regularum monasticarum præceptionibus, in
quibus, vel expiandis delictis, vel etiam pietatis ac devotionis gratia, certi earumdem
orationum a Monachis dicendarum numeri imponebantur, quos ut ii facilius numerarent,
munusque sibi injunctum exequerentur, per calculos ac globulos recensebant, ad quos jam
olim exactas preces docet inprimis Palladius in Hist. Lausiaca cap. 23.
ubi de Paulo Monacho :
Ἔργον δὲ αὐτῷ τῆς ἀσϰήσεως γέγονεν, τὸ ἀδιαλείπτως προσεύχεσθαι. οὗτος τετυπομένας εἶχεν τὰς εὐχὰς τριαϰοσίας, τοσαύτας ψήφους συνάγων, ϰαὶ ἐν τῷ ϰόλπῳ ϰατέχων ϰαὶ ῥίπτων ϰαθ᾽ ἑϰάστην εὐχὴν ἐϰ τοῦ ϰόλπου ψῆφον μίαν.Eadem habet Sozomenus lib. 6. cap. 24. Vocis originem quod spectat, eam ob similitudinem ducunt a pileis seu coronis rosaceis, quas nostri olim Chapel et Chapelet vocitarunt. Sic etiam Itali Capellinam alio nomine Coronam appellant, Hispani Rosario. Testamentum Clementiæ Reginæ Francorum uxoris Ludovici Hutini in Hist. Delphin. tom. 2. pag. 219. col. 2 :
Item, à nostre chier neveu le Dauphin de Viennoys nostre bon Chapel gros que Symon de Lisle fist.