« 2 capellum » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 123c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CAPELLUM2
2. CAPELLUM, Caputium, quo utuntur Monachi, Gall. Capuchon, Capuce. Guido lib. 2.
Disciplinæ Farfensis cap.
47 :
Capellum in capite, quod alio nomine vocatur Caputium.Et cap. 2 :
Tunc Capellis de tunicis ablatis in Ecclesia tandiu sedeantBernardi Ordo Cluniac. part. 1. cap. 1 :(Novitii,)quoad usque ad consecrationem venerint.
In Conventu quoque si laneam cappam portaveritIbid. infra :(Abbas,)Capellum induet quoties voluerit.
Quoties per ullam villam majorem transierint, ex more nunquam omittunt induere Capellum.Et cap. 5 :
Et ut meminerim quidquid ad amictum unusquisque fratrum habere potest, regulariter et pro consuetudine generali, primo sunt duo frocci et duæ cucullæ... Capellum de pellibus, etc.S. Wilhelmus lib. 1. Consuetud. Hirsaug. cap. 26 :
In æstate necessarias non intrat, nisi caput Capello cooperiat.Rursum utitur lib. 2. cap. 5. et 37. ubi Capellum dicitur de pellibus ovinis sive cattinis. Capellum froco assutum fuisse docet Udalricus, ubi de pueris monasterio oblatis dicit :
Cum visum fuerit domno Abbati, Capellum de froco ejus jubet auferri, et cucullam ei dandam benedicit.Vide mox Capellus.