«
2 capellum » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans
du Cange,
et al.,
Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 123c.
http://ducange.enc.sorbonne.fr/CAPELLUM2
2. CAPELLUM, Caputium, quo utuntur Monachi, Gall.
Capuchon, Capuce. Guido lib. 2.
Disciplinæ Farfensis cap.
47 :
Capellum in capite, quod alio nomine vocatur Caputium.
Et cap. 2 :
Tunc Capellis de tunicis ablatis in Ecclesia tandiu sedeant
(Novitii,)
quoad usque ad consecrationem venerint.
Bernardi Ordo
Cluniac. part. 1. cap. 1 :
In Conventu quoque si laneam cappam portaverit
(Abbas,)
Capellum induet quoties voluerit.
Ibid. infra :
Quoties per ullam villam majorem transierint, ex more nunquam omittunt induere
Capellum.
Et cap. 5 :
Et ut meminerim quidquid ad amictum unusquisque
fratrum habere potest, regulariter et pro consuetudine generali, primo sunt duo frocci
et duæ cucullæ... Capellum de pellibus, etc.
S. Wilhelmus lib. 1. Consuetud.
Hirsaug. cap. 26 :
In æstate necessarias non intrat, nisi caput Capello
cooperiat.
Rursum utitur lib. 2. cap. 5. et 37. ubi
Capellum dicitur
de
pellibus ovinis sive cattinis. Capellum froco assutum fuisse docet Udalricus, ubi de
pueris monasterio oblatis dicit :
Cum visum fuerit domno Abbati, Capellum de froco
ejus jubet auferri, et cucullam ei dandam benedicit.
Vide mox
Capellus.