« »
 
[]« 3 capitagium » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 130b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CAPITAGIUM4
3. CAPITAGIUM. Homo de Capitagio Dei, Cui res, quæ ad Deum spectant, cordi sunt, easque nomine Dei curat. Charta Joan. episc. Leod. ann. 1288. inter Probat. tom. 1. Annal. Præmonst. col. 282 :
Commissum fuit Joanni de S. Martino scabino Leodiensi ibi præsenti, tanquam homini de Capitagio Dei, quod ipse, consideratis jure et lege patriæ, referret utrum dictus dominus episcopus Leodiensis....... poterat permutare bona pertinentia ad episcopatum Leodiensem pro aliis bonis.
Alia rursus notione, vide in Capitale 5.