« 4 capitale » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 131a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CAPITALE4
4. CAPITALE, Captale, dicitur bonum omne quod possidetur, præsertim vero bonorum
species illa, quæ in pecudibus consistit, quam Forenses nostri Catallum vocant,
voce a
Capitale et
Captale deducta. Nam Capitum vocabulo pecudes intelligi docemus infra :
unde quidquid boni in armentis et pecudibus est, Capitale, Captale, et
Catallum, appellatum est. Gloss. Lat. Gall. Capitale, Chatel. Catholicon
Armoricum :
Chatal, Gall. Daumalle, hoc armentum.Charta S. Bernardi Abbatis Clarevall. ann. 1145. in Tabulario Autisiod. :
Si thelonarius Comitis, seu aliquis clientum primus ceperit eum, qui Capitale Episcopi abstulit, Capitale suum cum Lege Episcopo reddere faciet : et si per ejus incuriam cum eodem Capitale evaserit, ipse pro illo Episcopo de Capitali et Lege respondebit.Vide Chartam Willelmi Episc. Cabilonensis ann. 1227. apud Sammarth. in Episc. Cabilon. n. 39. Perardum in Burgundicis pag. 327. Chartam ann. 1157. inter Instrum. tom. 4. novæ Gall. Christ. col. 174. Martenium tom. 3. Anecd. col. 1192. etc.
P. , 1766.
◊ Charta Simon. dom.
Castrivill. ann. 1217. in Chartul. eccl. Lingon. fol. 67. v° : Promitto quod nulla Capitalia seu res dicti dom. episcopi in dicta domo mea receptabo per me vel per alium, seu detinebo.Vide infra Capitalium 1.
Captale, pro pecude diserte usurpant Leges Inæ Regis Westsax. cap. 42. apud Bromptonum :
Rustici curtillum debet esse clausum æstate simul et hieme. Si disclausum sit, et introeat alicujus vicini sui CaptaleIn Legibus ejusdem Inæ cap. 21. et 39. Fur inventus in Capitali, id est, re mobili, aut pecuaria. Eadem habentur præterea notione Captale et Capitale cap. 44. 55. 63. et in Legibus Henrici I. cap. 13. 29. et 59.(versio Saxonica habet Pecus)per suum apertum, nihil inde recipiat, sed educat et patiatur damnum suum.
Capitale Vivens, in Legibus Æthelstani :
Reddam de meo proprio decimas Deo, tam in Vivente Capitali, quam in mortuis fructibus terræ.Ubi Vivens Capitale, idem est quod viva pecunia in Legibus Guillelmi I. i. pecudes, uti recte interpretatur Lambardus.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Capitale de Crofta, seu de agro clauso, dicitur, in Charta Gileberti Basset ann. 1182. apud
Kennettum Antiquit. Ambrosden. pag. 137 : Canonici concesserunt hominibus(de Wrechwyke)duas acras prati pro Capitalibus suarum Croftarum secus rivulum versus molendinum fluentem ad faciendum stagnum et viam ad molendinum, et si forte contigerit quod in futuro molendinum non sit prædictis Canonicis necessarium, prædictæ acræ prati ad sæpe dictos Canonicos redeant,... et hominibus meis prædictis terra illorum remaneat.