![[]](img/image.png)
2. CAPITANEA. Officium Capitanei, Gall. Capitainerie. Epist. Urbani IV. Papæ in
qua proponit conditiones sub quibus Carolum Andegaviæ et Provinciæ Comitem regno Siciliæ
investiri cupiebat, apud Marten. tom. 2. Anecdot. col. 10. ann. 1263 :
Idem autem Comes et sui hæredes... in patrimonio B. Petri... nullam potestariam, seu Capitaneam, vel rectoriam... recipient, etc.