« »
 
[]« 1 capitatio » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 135c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CAPITATIO1
1. CAPITATIO, Capitis census, seu tributum capitis vel personæ. Capage, apud Delphinates, et Expillium Orat. 21. Tertullianus :
Hominum Capita stipendio Censa, ignobiliora.
Capitatio, Tributum pro jugorum, seu capitum, id est possessionum numero impositum : sic dictum, quia in censum veniebant, referebanturque omnia quæ possessionum, capitum, sortiumque, et jugorum æstimationi accedebant. Ita Jacobus Gothofredus ad leg. [] 2. Cod. Th. (13, 10.) de Censu, ubi plura de ejusmodi capitatione, quam Censum capitum vocari a sancto Hilario annotat, Caput, ab Eumenio in Paneg. et Sidonio Carm. 13. ad Majorian. Salvianus lib. 5. de Gubern. Dei :
Cum possessio ab his recesserit, Capitatio non recedit : proprietatibus carent, et vectigalibus obruuntur.
Glossæ Lat. Græc. : Tributum, τέλεσμα, ἐπιϰεφάλιον. Tributum Capitulare, ἐπιϰεφάλιον φόρος. Nostri ejusmodi capitationem Talliam realem vocant.
Capitatio Humana, in leg. 6. Cod. Th. (11, 20.) de Conlat. donat. pars ea tributariæ functionis, quæ pro servis, colonis, adscriptis, censitis, præstabatur, ut
Capitatio Animalium, d. l. 6. quæ pro animalibus possessionum, le Bestail.
Capitatio Plebeia, in l. 4. Cod. Theod. de Censu, quæ Exactio plebis dicitur in leg. 6. eadem, quæ a plebe exigitur, a qua eximuntur virgines Deo sacratæ et pupilli, quam etiam eamdem cum superiori capitatione possessionum esse censent viri docti.