« »
 
[]« 1 capitilavium » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 136c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CAPITILAVIUM1
1. CAPITILAVIUM, Dominica Palmarum. Ordo Romanus :
Dominica Indulgentiæ, quæ diversis vocabulis distinguitur, id est, Dies Palmarum, sive Florum, atque Ramorum, Osanna, Pascha petitum, sive Competentium et Capitilavium.
Appellationis rationem exponit Isidorus lib. 2. de Divin. Offic. cap. 27. et lib. 6. Orig. cap. 18 : Vulgus autem ideo eundem [] diem Capitilavium vocat, quia tunc moris est lavandi capita infantum, qui ungendi sunt, ne forte observatione Quadragesimæ sordidati, ad unctionem accederent. Eadem ferme habent Alcuinus lib. de Offic. divin. Rhabanus Maurus lib. 3. de Instit. Cleric. cap. 35. et Papias.