« »
 
[]« 1 capitium » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 137a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CAPITIUM1
1. CAPITIUM, Capitis tegmen, Festo, Nonio Marcello, et Isidoro lib. 19. Orig. cap. 30. At Varro scribit tegmentum fuisse quo mulieres pectus amiciebant. Capitia in mundo muliebri reponuntur ab Ulpiano l. 27. de Aur. et arg. legat. lib. 34. tit. 2. fr. 23. § 2. Ugutioni vero et neotericis Grammaticis, Capitium, os tunicæ definitur. Papias : Capitium, summitas tunicæ, capitis foramen in veste. Balbus in Catholico :
Capitium, os tunicæ, vel alterius vestis, unde caput immittitur.
Auctor Mamotrecti :
Capitium, quod est circa collum.
S. Hieronym. de Veste Sacerdotali, de tunica talari :
In superiori parte qua collo induitur, aperta, quod vulgo Capitium vocant. Capitium tunicæ,
apud August. Contra liter. Petiliani lib. 2. cap. 104. Job. cap. 30 :
Quasi Capitio tunicæ succinxerunt me.
Eckeardus Jun. de Casib. S. Galli cap. 5 :
Episcopus Capitio cappæ imposito cum anhelus stetisset.
Quibus in locis, Goldastus ait Capitium esse eam vestis partem, quæ ad os tunicæ collum circumamicit humeris injecta, veteribus Alemannis Koller, quasi Collare, quam vocem Germani adhuc retinent : Alemanni seu Helvetii Halsmantel pro eo dicunt. Unde putat Capitium a caputio distinguendum, quod fuit tegmen capitis. MS. :
Et del peliçon se merveilloit,
Que la Chevesce i ert en travers,
Et si l'avoit vestu envers,
Estrois estoit par Chevesce, etc.
Id tamen in confesso esse debet, has voces plerumque confundi, et pro capitis tegmine sumi. Ordericus Vitalis de Monacho degradato, vel remisso :
Capitium illi Abbas... abscidi fecit, eumque de Cœnobio expelli.
Adde pag. 482. 854. Statutum Henrici IV. Reg. Angl. apud Westmon. ann. 1 :
Quod aliquis Miles, vel aliqua persona minoris status det aliquam liberatam panni vel Capitiorum [] contra formam statuti, etc.
Vide Caputium.
P. Carpentier, 1766.
Nostris Chavesse. Acta Remis ann. 1396. ex Cod. S. Vict. Paris. :
Trois couleuvres lui monterent au long de son ventre, et yssirent par la Chavesse de sa cotte.
Ubi apertura superior hujusce vestis designatur. Anonymi Leob. Chron. ad ann. 1333. apud Pez. tom. 1. Script. rer. Austr. col. 948 :
Ampliabant etiam tunc Capicia, id est, foramina, per quæ caput vestem egreditur, ut in hominibus istis humeri, scapulæ, pectora in maxima parte apparerent.
Glossar. Lat. Gall. ex Cod. reg. 7692 : Capitium, Chevessaille. Vide infra Chevessellia.
Capitium Ferreum, Cassidis species. Statuta Willelmi I. Regis Scotiæ cap. 23 :
Habens 15. libras... habeat equum, habergeon, Capitium de ferro, ensem et cultellum qui dicitur dagger.
Statuta secunda Roberti I. Scotor. Regis cap. 27. § 1 :
Qui non habuerit actonem et basinetum, habeat unum bonum habergellum... et unum Capitium de ferro, et chirothecas de guerra.
Vide Capellus ferreus.
Capitiare. Ugutio : Capitium, os tunicæ, vel alterius vestis, unde Capitiare, capitium facere.
Capitium, Caput lecti, Gallis, Chevet. Concilium apud S. Macram ann. 881. cap. 8. de Carolo M. :
Ad Capitium lecti sui tabulas cum graphio habeat, etc.