« »
 
[]« 4 capitolium » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 138c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CAPITOLIUM4
4. CAPITOLIUM, pro Capitulo Canonicorum, vel Monachorum, seu loco in quo congregantur Canonici, vel Monachi, de re et disciplina canonica et monastica acturi, Italis Capitolo. Jo. de Janua :
Capitolium dicitur a Capitulum, quia ibi conveniebant Senatores, sicut in Capitulo claustrales.
Scedula Presbyterorum seu Canonicorum Ecclesiæ Laudunensis, apud Hincmarum Remensem Epist. 1. ex Labbeanis :
Quapropter quia eundem [] dominum nostrum (Hincmarum Episcopum Laudun.) regia potestate retentum et reclusum viva voce adire non poteramus, et Sacerdotali ministerio prohibiti ab eo frui non audebamus, iii. Kal. Junias ad Capitolium nostrum convenimus, et ibidem communi colloquio retractantes, ratum fore duximus, ut, etc.
Inscriptio sepulcralis in Monasterio Monialium S. Mariæ, ladræ :
Laude nitens multa jacet hic Vekenega sepulta,
Quæ fabricam turris, simul et Capitolia struxit.
Ita vocem hanc usurpant Honorius Augustod. in Gemma animæ lib. 2. cap. 61. Haymo in Psalm. 68. Passio S. Thyemonis Archiep. Juvanensis. Hugo Flaviniac. pag. 236. Chronicon Reichersperg. anni 1170. Chronicon Trudonense lib. 8. pag. 449. Historia Landgrav. Thuringiæ cap. 3. Chronicon Mindense Meibomii pag. 120. Veteres Chartæ apud Beslium pag. 454. 471. etc. S. Wilhelmi Constitutiones Hirsaug. cap. xxiv. Vita B. Meinverci inter Acta SS. Benedict. sec. 6. part. 1. pag. 387. S. Geraldi Abbatis ibid. part. 2. pag. 868. Charta anni 1160. apud Miræum tom. 2. pag. 824. col. 2. Chart. ann. 1154. ap. Guden. in Cod. Diplom. tom. 1. pag. 168. Καπιτώλια τῶν μοναχῶν dixit Palladius in Hist. Lausiaca. Vide Glossar. med. Græcit. col. 585.
P. Carpentier, 1766.
Charta Adalber. episc. Leod. in Chartul. Cluniac. :
Mandamus ut sicut cartam hujus traditionis per bannum confirmavimus in generali synodo ; ita etiam et vos eandem, ut inconvulsa permaneat, confirmetis in vestro Capitolio.
Necrolog. Diessense apud Oefelium tom. 2. Script. rer. Boicar. pag. 682. col. 1 :
Sophia comitissa ob. fundatrix hujus loci...... Sepulta in Capitolio.
Occurrit etiam in Charta ann. 1239. tom. 5. Cod. diplom. Polon. pag. 15. col. 2.