« »
 
[]« 2 capitulum » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 140b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CAPITULUM02
2. CAPITULUM. Papiæ, dictum quasi alterius sententiæ caput. Capitulum, est brevis multorum complexio, sic dictum, quia breviter capiat totam summam. Capitula[] librorum dicta quod breviter capiant et contineant aliquam sententiam, quasi caput et titulus majoris scripti. Unde Clericorum Capitulum dictum, quod capitula ibi exponantur.
Capitula, et Capitularia, Canonum Ecclesiasticorum, et Legum Regiarum Codices, ita nuncupati, quod per Capitula, seu sectiones digesti distinctique sint :
ϰεφαλαιώδεις τύποι
, apud Theophanem ann. 17. Copronymi. Lupus Ferrariensis Epist. 42 :
Canones eosdem, sive, ut vos vocatis, Capitula... vobis direxi.
Sic Theodulfus Aurelianensis Capitula vocavit librum quem scripsit ad Presbyteros Parochiæ suæ, seu acta synodica, in quibus ad Cleri et populi emendationem præcepta continentur. Eodem titulo donatus liber alter Herardi Turonensis Archiepiscopi ann. 858. de quo hæc Chronicon Andegavense ann. 858 :
Do. Herardus Archiepiscopus generali Synodo in Turonica civitate habita, quædam necessaria sanctorum Canonum Capitula excerpsit, quæ firmius custodienda sanxit.
Neque alia ratione Græci Patres aliquot, Marcus, Diadochus, Nilus, etc. ϰεφάλαια, libros suos inscripserunt, in quibus monita Christiana continentur.
Præsertim vero Regum sanctiones et decreta Capitula et Capitularia appellata, quod perinde per capitula digesta sint. Lex 4. Cod. Th. (9,24.) de Falsa moneta :
Quibus ita emendatis, omnibus Capitulis lex lata servabitur.
Neque tamen universim statuta regalia Capitulorum et Capitularium nomine donata ; sed ea potissimum quæ in publicis Comitis, vel Synodis, vel Conciliis, Episcoporum et populorum consensu, ab ipsis Principibus edebandur, in iis scilicet casibus qui in legibus deerant : unde Capitula a Legibus distinguntur apud Hincmarum Remensem Opusc. 14. cap. 8 :
Habent enim Reges et Reipublicæ ministri Leges, quibus in quacumque provincia degentes regere debent ; habent Capitula Christianorum Regum ac progenitorum suorum, quæ generali consensu fidelium suorum tenere legaliter promulgaverunt.
Et cap. 11 :
Ex Christianorum Regum Constitutionibus per Capitula breviter ac salubriter, si teneantur et exequantur, collecta continentur.
Denique Opusc. 15. cap. 15 :
Quando sperant aliquid lucrari, ad Legem se convertunt : quando vero per Legem non æstimant acquirere, ad Capitula confugiunt.
In Synodo Suessionensi ann. 853. cap. 44 :
Capitula Synodalia Caroli Magni, etc.
Erant igitur Capitula legum appendices et additamenta, eaque in Synodis sancita. Eginhardus ann. 819 :
Legibus etiam Capitula quædam necessaria, quia deerant, conscripta atque addita sunt.
Capitul. ann. 821. cap. ult. :
Capitula quæ præterito anno Legi Salicæ per omnium consensum addenda esse censuimus, jam non ulterius Capitula, sed tantum Lex dicantur, et pro Lege teneantur.
Annales Francor. Bertiniani ann. 864 :
Capitula etiam ad 37. consilio fidelium suorum, more prædecessorum ac progenitorum suorum Regum, constituit, et ut legalia per omne regnum suum observari præcepit.
Capitula Caroli Calvi tit. 39. cap. 7. 8. ap. Carisiac. ann. 873. :
Per Capitula avi et patris nostri, quæ Franci pro Lege tenenda judicaverunt, et fideles nostri in generali placito nostro conservanda decreverunt.
Aimoinus lib. 5. cap. 35 :
Placitum generale habuit, ubi per Capitula qualiter regnum Franciæ filius suus Ludovicus... regeret... ordinavit.
Fragm. Hist. Franc. tom. 3. Hist. [] Franc. pag. 334. de Ludovico Pio :
Adjecit præterea quædam sæcularibus legibus Capitula, quæ nunc usque pernecessaria comprobantur.
Vide Leon. Ost. lib. 1. cap. 18. Conf. Savinii Histor. Jur. Rom. med. tempor. vol. 1. cap. 3. § 47. Atque ejusmod. Regia Capitula digessit Ansegisus Abbas Lobiensis. Adso de Miraculis S. Waldeberti n. 12. de eod. Ansegiso :
Capitula Regum Francorum, quæ diversis fuerunt acta Conciliis, excepit, et uno volumine continere fecit ;
in quatuor scilicet libris. Sigebertus ann. 827 :
Ansegisus Abbas Lobiensis edicta Imperatorum Caroli Magni et Ludovici filii ejus ad Ecclesiasticam legem pertinentia in duobus libellis digessit. Idem eorumdem Edicta ad mundanam legem pertinentia in duobus æque libellis digessit.
Postmodum Benedictus Moguntiacensis Ecclesiæ Levita eadem Capitula, partim etiam alia a se aliunde collecta in septem libros distinxit, quæ Joannes Tillius Meldensis Episcopus, deinde Pithœus et Lindenbrogius publicarunt. Exhinc Caroli Calvi et aliquot aliorum Regum edita sunt a Sirmondo Capitula, atque adeo ab aliis viris eruditis, quæ universa cum MSS. Codicibus collata, et non minima accessione aucta ac locupletata, notisque illustrata, in unum corpus tandem compegit vir doctissimus Stephanus Baluzius, hoc ipso quo scribimus anno. Vide quæ annotarunt idem Pithœus post Præfationem ad eadem Capitula, Antonius Augustinus de Emendat. Gratiani lib. 2. dial. 11. Innocentius Cironius in Notis ad 5. Compilat. Decretal. lib. 1. tit. 1. cap. 2. idemque Baluzius in erudita illa quam Capitularibus Regum Francorum præmisit Præfatione.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Capitula Novitiarum, Novarum Constitutionum Synodalium decreta. Acta SS. Benedict. sæc. 4. part. 1. pag. 741. ex Capitulis Novitiarum :
Item Capitula Novitiarum de his, in quibus præceptum Regulæ et Constitutiones novellorum Conciliorum auctius nos considerare et promtius exercere jussio imperialis ammonet.