« 3 capitulum » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 141a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CAPITULUM03
3. CAPITULUM, Brevis Lectio, quæ in divino officio, loco Lectionis legitur. Radulphus
Tungrensis de Canon. observ. propos. 13 :
Sicut ad vigilias noctis leguntur Lectiones magnæ, ita ad Laudes et Vesperas, et ad quinque parvas Horas, dicuntur parvæ Lectiones, quas Benedictus appellat in sua Regula Lectiones ; communi tamen usu sæculi appellantur Capitula.Idem Radulphus propos. 8 :
In Lectionibus tam majoribus quæ nocturnis vigiliis leguntur, quam parvulis, quæ dicuntur ad alias Horas, et Capitula appellantur, laudem Dei agimus et pronunciamus.De his Capitulis fit mentio in Concilio Agathensi can. 21. apud Vigilium PP. Epist. 2. etc. Capitula Dominicalia, quæ Dominicis diebus canuntur, in Statut. Guigonis pro Ordine Cartusiensi. Vide Lecticulæ.
Capitella, Breviora capitula. Concilium Agathense can. 30 :
Post hymnos Capitella de psalmis dicuntur.Regula S. Aureliani cap. 55 :
Hymnus, Jam surgit, Hora Tertia, et Capitulum, deinde Kyrie eleison,(dicantur.) Occurrit ibi pluries, et in ejusdem Regula ad Virgines. Gregorius Turonens. lib. 9. cap. 6 :
Et ingressus in oratorium, me postposito, ipse Capitellum unum, atque alterum, ac tertium dicit.Utitur et lib. de Vitis Patrum cap. 6. Vide Capitellum 6.