![[]](img/image.png)
1. CAPITULARIUM, Liber censualis, in quo descripta sunt capitula, seu præstationes quas quisque
debet : Capdastre, Occitanis. Gregorius Turon. lib. 9. Hist. cap. 30 :
Gaiso vero Comes ejusdem temporis accepto Capitulario, quod anteriores scriptores fecisse commemoravimus, tributa cœpit exigere.Et mox :
Ecce librum præ manibus habemus, in quo census huic populo est inflictus.Vide Juretum ad Symmachi lib. 9. Ep. 10.
◊ Sunt etiam Capitularia libri civitatum, in quibus
descripta habentur decreta ac statuta earumd. Ita apud Honorium III. PP. in 5. Compilat.
cap. 2. hanc vocem usurpari observatum a viris doctis.