« »
 
[]« Capitulatim » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 140b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CAPITULATIM
CAPITULATIM, Summatim, in summa, ἐν ϰεφαλαίῳ, in Glossis Gr. Lat. Cornelius Nepos in Catone :
Atque hæc omnia Capitulatim sunt dicta.
Alias
Capitulatim, Joanni de Janua, est distincte, per capitula. Ludovicus Pius in Epist. ad Sicharium Archiep. Burdegalensem :
Et his coram Capitulatim memoratam institutionis formulam prælegi jubeas.
Idem ad Magnum Archiepisc. Senonensem :
Et eandem institutionem per singula Capitula coram Ecclesiasticis ordinibus prælegi facias.
Anastasius Bibl. in Epitome Synodi VIII :
Definitionem Thomæ Antiocheni et Eliæ Hierosolymitani Capitulatim.
Adde Concilium apud S. Macram ann. 881. cap. 4. Epistolam Herivei Remensis Archiep. ad Widonem Rotomag. Archiep. cap. 1. Concilium Ravennense ann. 904. in Prologo, Reginonem de Ecclesiastic. discipl. pag. 30. 2. Edit. Flodoardum in Prologo Hist. Remens. etc.