« 4 capitulum » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 141b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CAPITULUM04
4. CAPITULUM, Locus in quem conveniunt Monachi et Canonici, sic dictum, inquit Papias, quod
Capitula ibi legantur :
Capitula librorum dicta, quod breviter capiant et contineant aliquam sententiam, sive quasi caput et titulus majoris scripti. Unde Clericorum Capitulum dictum, quod Capitula ibi exponantur :nempe Regulæ. Notum enim mane post Primam recitatam, antequam Fratres exeant ad laborem, jam olim aliquod Regulæ Capitulum iis fuisse prælectum ; cujus moris meminerunt Fuldenses Monachi in Libello supplici Carolo Magno porrecto apud Browerum lib. 3. Antiq. Fuldens. cap. 12. et Smaragdus in præfat. in Diadoch. Monach. Concilium Aquisgran. can. 69 :
Ut ad Capitulum primitus Martyrologium legatur.Cap. 70 :
Ut ad Capitulum lectio tradatur.Amalarius lib. 4. de Eccles. offic. cap. 2 :
Mos inolevit ut per Monasteria Deo devota legatur lectio in Capitulo.Helinandus Monach. Frigidimontis :
In toto corpore Ecclesiæ, præter illum ubi altare constituitur, nullus locus est sanctior Capitulo, nullus reverentia dignior, nullus diabolo remotior, nullus Deo proximior. Ibi enim perdit diabolus quidquid alibi lucratur. Ibi Deo restaurat obedientia quicquid alibi illi subtraxit vel negligentia vel contemptus.Vita S. Benedicti Anian. n. 30 :
Fratribus vero sibi subjectis omni hora, in nocturnis scilicet, in Capitulo, in refectorio, pabula vitæ præbebat. Capitulum post Nonam,memoratur in Capitulis Sangallens. circa ann. 817. editis, apud Mabill. in Actis SS. Benedict. sec. 4. part. 1. pag. 742. Domus Capituli apud Eckeardum Jun. de Casib. S. Galli cap. 11. et 16. et in Statutis Ordinis de Sempringham pag. 724. Ordo Romanus :
In conventu Fratrum, qui apud quosdam Capitulum nuncupatur.Jacobus Hemricurtius in Speculo Hasbanico pag. 11 :
Rasson qui est ensevelis en Capitele des Freres mineurs a Liege.
P. , 1766.
◊ Ea erat erga
Capitulum in quibusdam monasteriis reverentia, ut in eo omni tempore lampas
arderet. Charta ann. 1200. ex Bibl. reg. cot. 19 : Ergo Rogerus de Portis dedi abbatiæ S. Mariæ de Noa..... omnes penitus arbores, sive nuces sive fructus alios proferentes..... ad ministrandum omni tempore lumen unius lampadis in Capitulo ipsorum. Cappitle,in Chartul. 21. Corb. ad ann. 1404. fol. 199. v°.
Capitulum Conversorum, quod ab Abbate pro Conversis tenetur, de quo agunt Institutiones Capituli
generalis Ord. Cisterciensis distinc. 14. cap. 10.
Capitula Ruralia, in Provinciali Cantuar. Eccles. lib. 1. tit. 2. lib. 5. tit. 17. in Constit.
Ottonis Legati Eccles. Roman. in Anglia tit. 7. et in Concilio Redingensi ann. 1279. can.
5. dicuntur Conventus Curionum ruralium, qui ab Episcopis, Archidiaconis, aut Decanis ruralibus subinde coguntur, in quibus de rebus Ecclesiasticis suarum
parochiarum pertractare solent. Vide Kalendæ.
Capitulum, ut ait Lindwodus,
quandoque ponitur pro collectione plurium, et non communiter viventium : sed ob tractatus communes inter se habendos ad aliquem locum confluentium. Exemplum patet in Capitulis generalibus Monachorum et aliorum Regularium, etc.
Capitulum, proprie loquendo, inquit Lindwodus, dicitur respectu
Ecclesiæ Cathedralis, ut Conventus respectu Ecclesiæ inferioris, ubi est collectio viventium in communi.
Capitulares, Canonici, apud Ericum Upsaliensem lib. 5. Hist. Suecicæ pag. 180. et alibi, qui
Capituli jus habent, ut loquuntur, qui ont droit d'entrer au Chapitre.