« »
 
[]« 1 capsis » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 146a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CAPSIS1
1. CAPSIS, pro Capsa, vel forte pro Capis, in Vitis Abbatum S. Albani pag. 83 :
Ad Capsidem quernam in majori arce contentam... recurrat.
Forte Arca. Pro capsa sacrarum Reliquiarum sumitur in Miraculis S. Gibriani tom. 7. SS. Maii pag. 633. E :
Caput itaque ipsius Sancti, quod in Capside, etc.
Translatio S. Mennatis, Eremitæ, apud Marten. tom. 6. Ampliss. Collect. col. 983 :
Cum maxima igitur devotione ac reverentia jussit levari sacras reliquias, atque in duabus Capsidibus ligneis nimis diligenter locari.
Ac mendose legitur pro Cassis in Glossis. Isidori : Capsis, Galea de corio. Vide eumdem Isid. Orig. 18. 14.