![[]](img/image.png)
CAPSOLDUM,
Quod de solido seu integro carpitur ; collybus seu pecunia quæ numulario datur pro pecunia commutanda.Laurent. in Amalthea. Alciatus lib. 1. de Parerg. cap. 45 :
Salicetus dum Capsoldum de stipendiis Juris Professorum deduci non posse docuit, sicut nec de eleemosynis, non absimilem collybo deductionem intellexit : sic a vulgo confictam, quia de solido, id est, integro carpatur.Vide Capsol et Caput Solidum in Caput.