« »
 
CAPTIO 1, CAPTIO 2.
[]« 1 captio » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 148a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CAPTIO1
1. CAPTIO, Detentio, carcer. Gervasius Remensis Archiepiscop. in libello MS. de Miraculis peractis ad Reliquias B. Melanii :
Quam plurimos audivimus super prædictas reliquias Captionem jurasse, qui cum fugere vellent, non potuerunt, et reversi sunt.
Leo Ost. lib. 2. cap. 75 :
Sororem Teanensium Comitum ; quam idem Pandulfus in Captione habebat, pro absolutione Adenulfi reddere voluerat.
[] Petrus Diac. lib. 4 :
Alios in Captionem detinuit.
Adde cap. 70. Acta SS. Junii tom. 3. pag. 463. de S. Raynerio :
Cujus Captionis murus erat compositus grandibus lapidibus.
Esse in Captione Regis, in Legibus Henrici I. Regis Angl. cap. 53. In Captionem mittere, in Charta ann. 1102. apud Ughellum tom. 7. pag. 864. Captionner, in carcerem conjicere, detrudere, in Consuetudine Aquensi tit. 9. art. 44. Captio, Conspiratio, consensio, in vet. Glossario San-German. MS. n. 501. Hoc forte sensu posset intelligi relatus Gervasii locus.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Capcio, Eadem notione. Charta conventionis inter Henricum Regem Angl. et Robertum Comitem Fland. pag. 14. Libri nigri Scaccarii :
Et si non fecerint, in Capcione Regis Henrici se ponent..... et ponent se in Capcione in turri Londoniæ.
[]« 2 captio » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 148b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CAPTIO2
2. CAPTIO, Admissio, receptus. Charta ann. 1317. inter Probat. tom. 2. Hist. Nem. pag. 25. col. 2 :
Necnon signa, quæ ante eorum Captionem portare consueverant, faciatis ipsos (Judæos) in eorum vestibus superioribus evidenter portare.