« Captiones » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 148b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CAPTIONES
CAPTIONES, Malætoltæ, exactiones, in Charta ann 1076. tom. 8. Spicilegii Acheriani pag. 158.
Tabularium S. Martini de Campis :
Captionem quoque quam super hospites B. Mariæ apud Nongentum habebam, quitam dimisi.Ita Captio pro ζημία, damnum, fraus, usupat lex 1. Cod. Th. (4, 4.) de Testam. Vide Dirksen. hac voce § 2. Charta Frider. II. Imperat. :
Ut omne jus absque Captione, quod vulgo Vare dicitur, observetur, tam de extraneis quam de burgensibus.apud Westphal. Monum. Cimbr. vol. 1. col. 1288. Chart. ann. 1255. in Thur. Sacr. tom. 1. pag. 344 :
Quod advocatus.... judicare debeat sine Capcione, que Vare volgariter nominatur.Vide Haltaus. Gloss. Germ. voce Far col. 437.
Captiositates in placitis que vulgariter Vare dicuntur, in Chart. ann. 1232. ap Würdtw. Subsid. Diplom. vol. 10. pag. 15.
Captiones, alias Prisæ, dictum quidquid ad expensas Regis seu domini capitur
super subditos et tenentes, quod legitime et debite persolvi debet. Charta Theobaldi
Comitis Senescalli Franciæ in Hist. Blesensi pag. 301 :
Perdonaverunt hominibus istius patriæ Captionem equorum et telarum, in quibus manducabant.Vide Statuta Davidis II. Regis Scotiæ cap. 48. et infra in Captura.
P. , 1766.
◊ Bulla Leonis IX. PP. pro
monast. B. M. de Bretolio : Nec Captionem panis et vini, carnisque et piscis, nec alicujus rei ibi habeat.Vide in Captor 2.