« »
 
[]« 2 capus » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 151a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CAPUS2
2. CAPUS, Capo, Cappus, Latinis Gallus castratus, nostris Chapon ; Vide Cabo et Graffii Thesaur. Ling. Franc. vol. 3. col. 355. voce Kappo. ex quo postmodum hac appellatione donati eunuchi et castrati. Luithprandus in Legat. :
Dicimus enim quod Capones sunt, id est eunuchi.
Capitul. Car. Calvi tit. 43. § 31. ap. Carisiac. ann. 877. :
De Cappis et aliis negotiatoribus, videlicet ut Judæi dent decimam, et negotiatores Christiani undecimam.
Ubi Judæi ita videntur appellati ob περιτομὴν, seu circumcisionem. Nam, ut ait S. Ambrosius in Leviticum,
viros circumcisione signatos etiam opprobrio et illusione dignos arbitrabantur
veteres. Vide Marcam lib. 1. Hist. Beneharn. cap. 16. num. 9. et Notas nostras ad librum 4. Niceph. Bryennii.
P. Carpentier, 1766.
Charta sub Phil. I. reg. Franc. ex Tabul. S. Vict. Massil. :
Duas fogazas et quatuor Capos, etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Notum est jus Dominorum a subditis suis vel capones vel eorum valorem accipiendi : de quo jure frequentior in chartis occurrit mentio, quam ut opus sit illud exemplis stabiliri.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Caponagium dicitur illud jus in Chartulario S. Martini Pontisarensis :
Debetur quarto unius caponis et unus denarius de Caponagio.