« »
 
[]« 1 caput » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 151b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CAPUT1
1. CAPUT, Modus possessionum, quibus collatio imminebat, jugum etiam dictum : quæ appellationes passim occurrunt in Cod. Theod. et Justin. Unde Capitatio, et jugatio, quæ possessionibus et capitibus præstabatur, interdum et
Caput, ut apud Eumenium in Paneg. :
Septem millia Capitum remisisti, quartam partem amplius partem nostrorum censuum.
Sidonius Carm. 13. ad Majorian. :
Læstrigonas nos esse puta : monstrumque tributum ;
  Hic Capita, ut vivam, tu mihi tolle tria.
Atque ita Caput usurpari apud Ammian. lib. 16. et 17. contendit Jacob. Gotofredus, quem consule ad leg. 2. Cod. Theod. de Censu. Descriptio bonorum Domini de Eska ex Archivo S. Audomari :
Dimidium Caput debet sex quarterios frumenti.
Ibidem :
Redditus quem recipit a Capitibus est redditus avenæ, et sunt ibi lxvi. Capita, et debet quodlibet Caput unum modium avenæ.
Ibidem :
Notandum est, quod lii. Capita, et dimidium Caput solvunt istud frumentum, sive ejus pretium, et continet quodlibet Caput integrum tres raserias frumenti de mensura villæ de Eska :
ubi, si bene intelligo, Caput, modus agri est, in quo seminantur tres raseriæ frumenti.