« »
 
[]« Caracalla » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 157c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CARACALLA
CARACALLA, Vestis urbana et militaris, pænulæ similis, ut Dio indicat et Lampridius. Indumentum in talos demissum, Victori et Eusebio in Chron. Talaris caracalla, alteri Victori, qui a Gallia advectam ab Antonino refert, a qua idem Caracalla est appellatus. Glossæ Græc. Lat. : Καραϰάλλιον, Cuculla. S. Hieronym. Epist. 128 :
Et efficitur palliolum miræ pulcritudinis perstringens fulgore oculos, in modum Caracallarum, sed absque [] cucullis.
Sed hæc nota. Vide Casaubon. Salmasium, et alios ad Spartian.
Caracalla, Vestis Clericorum talaris : passim apud Scriptores pro cappa sumitur. Papias : Caracalla, capa. Gloss. Græc. Lat. Καραϰάλλιον, Cuculla. At Eucherius Lugdun. Ephod Judæorum, in modum Caracallæ fuisse ait, sed sine cuculla. Ephod autem, ut auctor est Josephus lib. 3. Antiq. cap. 11. tunicæ persimile fuit. Vulfinus Boetius Episcopus Pictavensis in Vita S. Juniani Abb. :
Vestis ejus cilicina, de caprarum pilis, quæ in modum Caracallæ, quam nunc Capam vocamus, perseverat usque in hodie.
Vita S. Eugendi Abb. cap. 2 :
Æstivis temporibus Caracalla, vel scapulari cilicino utebatur.
Beda lib. 1. Hist. Eccles. cap. 7 :
Mox se sanctus Albanus pro hospite ac magistro suo ipsius habitu, id est, Caracalla, qua vestiebatur, indutus, militibus exhibuit.
Thomas Walsing. in Edwardo II. :
Constat hanc vestem fuisse Caracallam, quam S. Albanus in conversione acceperat a S. Amphibalo.
Vitæ Abbatum S. Albani pag. 28 :
Elienses vero ossa sæpedicta in villoso panniculo, quem Caracallam vocant sibi reservarunt.
Vita S. Eudoxiæ Mart. cap. 9 :
Κατὰ τὸν ϰαιρὸν τοῦ χειμῶνος στιχάριον ϰιλίϰινον ἐνεδύετο, ϰαὶ ὁμοῖον ἐϰεῖνο ϰαραϰάλλιον.
Palladius in Hist. Laus. cap. 117 :
Παιδαρίου ϰαραϰάλιον λαμϐάνουσα.
Hinc nostrum Casaque, quasi Caraque, pro sago, deducit Paradinus lib. 1. Hist. Lugd. cap. 34. Vide Octavium Ferrarium de Re vestiaria part. 2. lib. 1. cap. 28. et Menagium in Voce Casaque. Vide Glossar. med. Græcit. voce Καραϰάλλιον.