« »
 
[]« Carcannum » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 162a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CARCANNUM
CARCANNUM, Collistrigium, vinculum quo rei collum stringitur, nostris Carcan. Illud autem competit majoribus Justiciariis, ut est in Consuetud. Blesensi art. 20. Meledunensi art. 3. Laudun. art. 8. etc. Leges Kanuti Regis cap. 56. apud Bromptonum :
In prima accusatione ponatur in Carcanno, et ibi sustineat, donec ad Dei judicium eat.
Vita S. Eparchii ex Sanctorali Bernardi Guidonis :
Nonnulli etiam a catenarum vinculis, et a catastæ tormentis, et pedum ferreis vel ligneis Carchannis absoluti sunt.
MS. :
Qui mult le fait laidement justicier,
Un grant Charchant li fait el col lacier.
Collarium, Latinis, et recentioribus Græcis. Hesychius :
Κλοιός, περιτραχήλιος δεσμός, ϰολλάριον, ἥτοι μανιάϰης.
Scholiastes Aristoph. :
Κλοιός, τὸ ϰολλάριον παρ᾽ ἡμῖν λεγόμενον.
A ϰαρϰίνος, quod Græcis est genus vinculi Carcannum deducit Menagius : hunc, si vis, consule.